Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi.
Amen.
1Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo ‘Penitentiam agite &c.’ omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.
2Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.
3Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.
4Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.
5Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
6Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.
7Nulli prorsus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
8Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi.
9Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.
10Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant.
11Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata.
12Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.
13Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem.
14Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.
15Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.
16Videntur infernus, purgatorium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.
17Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minui horrorem ita augeri charitatem.
18Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.
19Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus.
20Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.
21Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.
22Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere.
23Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i. e. paucissimis, dari.
24Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.
25Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter.
1Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
2Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam.
3Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius.
4Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.
5Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis.
6Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus.
7Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute.
8Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.
9Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.
10Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio.
11Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam.
12Quilibet verus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam.
13Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.
14Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo.
15Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.
16Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.
17Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie.
18Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimeret.
19Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.
20Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non indulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat.
21Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere.
22Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta.
23Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam.
24Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non in eas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant.
25Docendi sunt christiani, quod, si Papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.
1Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilica s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.
2Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret.
3Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.
4Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.
5Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur.
6Thesauri ecclesie, unde Papa dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.
7Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.
8Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris.
9Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.
10Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.
11Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.
12Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.
13Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.
14Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.
15Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.
16Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.
17Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.
18Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.
19Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere.
20Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent.
21Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
22Qui vero contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.
23Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,
24Multomagis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur.
25Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est insanire.
1Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.
2Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.
3Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias curationum &c. ut 1. Co. xij.
4Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.
5Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.
6Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorum.
7Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?
8Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?
9Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate?
10Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?
11Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?
12Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et participationis?
13Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et participationes tribueret?
14Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint eque efficaces?
15Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.
16Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.
17Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi ‘Pax pax’, et non est pax.
18Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi ‘Crux crux’, et non est crux.
19Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes infernosque sequi studeant,
20Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis confidant.
M.D.Xvij.